audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei
concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium
meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina
quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro
Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus
fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus
peccaverunt ei non filii eius in sordibus generatio prava
atque perversa
haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid
non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te
memento dierum antiquorum cogita generationes singulas
interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et
dicent tibi
quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios
Adam constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum
Israhel
pars autem Domini populus eius Iacob funiculus hereditatis
eius
invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastae
solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi
pupillam oculi sui
sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super
eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit
in umeris suis
Dominus solus dux eius fuit et non erat cum eo deus
alienus
constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus
agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo
butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et
arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et
sanguinem uvae biberet meracissimum
incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus
inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit
a Deo salutari suo
provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad
iracundiam concitaverunt
immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant
novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum
Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini
creatoris tui
vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia
provocaverunt eum filii sui et filiae
et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo
novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii
ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et
inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui
non est populus et in gente stulta inritabo illos
ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad
inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et
montium fundamenta conburet
congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis
consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo
dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super
terram atque serpentium
foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac
virginem lactantem cum homine sene
dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam
eorum
sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent
hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus
fecit haec omnia
gens absque consilio est et sine prudentia
utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent
quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia
nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit
illos
non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri
sunt iudices
de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae
uva eorum uva fellis et botri amarissimi
fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile
nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris
meis
mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes
eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora
iudicabit Dominus populum suum et in servis suis
miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque
defecerint residuique consumpti sint
et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam
de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum
libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos
protegant
videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me
ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non
est qui de manu mea possit eruere
levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum
si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium
manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me
retribuam
inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit
carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum
capitis
laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum
ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius
erit terrae populi sui
venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius
in auribus populi ipse et Iosue filius Nun
conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum
Israhel
et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae
ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris
custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis
huius
quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in
eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra
ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam
locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens
ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem
Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram
Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in
monte
quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est
Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis
quia praevaricati estis contra me in medio filiorum
Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non
sanctificastis me inter filios Israhel
e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego
dabo filiis Israhel